

Isto accepto sititor alioquin novitatis: Immo vero inquam impertite sermonem non quidem curiosum sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida iucunditas levigabit. Ac dum ausculto quid sermonibus agitarent, alter exserto cachinno: Parce inquit in verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo. Ac dum is ientaculum ambulatorium prata quae praeterit ore in latus detorto pronus adfectat, duobus comitum qui forte paululum processerant tertium me facio. Postquam ardua montium ac lubrica vallium et roscida cespitum et glebosa camporum emersi, in equo indigena peralbo vehens iam eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem in pedes desilio, equi sudorem, frontem curiose exfrico, auris remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alvi solitum ac naturale praesidium eliquaret. Thessaliam - nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote eius prodita gloriam nobis faciunt - eam Thessaliam ex negotio petebam. Iam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo quem accessimus respondet. En ecce praefamur veniam, siquid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero. Mox in urbe Latia advena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore nullo magistro praeeunte aggressus excolui. Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam - modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere -, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursus mutuo nexu refectas ut mireris.
